- PAUSANIAS
- I.PAUSANIASCaesariensis Grammaticus, aequalis Aristidi; scripsit de constructione librum unum, problematum item unum, Philostrat. Alius ab hoc celebratur a Suida, cui Lacon historicus dicitur; scripsit de Hellesponto, item Laconica, Chronica, de Amphictyonibus, ac de festis Laconicis. Vide Phot. cod. 53.II.PAUSANIASGeographus, qui τῆς Ε῾λλάδος περιήγησιν scripsit, Philostratô teste; Discipulus fuit Herodis Attici, qui sub Adriano, et Antonino Pio magnum adeo nomen habuit inter Sophistas. Patria ei fuit Caesarea Cappadociae. Declamavit non solum Athenis, sed etiam Romae, ubi senex decessit. Plurade eo apud voss. de Hist. Gr. l. 2. c. 14. et Frid. Sylburgium notis ad Pausan. p. 133. edit. Hanoviae. 1613.III.PAUSANIASMacedo adolescens, qui Philippum Macedonem interfecit. Hîc primis pubertatis annis stuprum per vim passus ab Attalo fuerat, et quod dererius est, convivis uti scortum ultro oblatus: de qua iniuria apud Philippum saepe quaestus, cum eum ridentem facinus videret, iram in eum convertit, et ultionem, quam ab inimico non poterat, ab iniquo iudice exegit. An. 418. Urb. Cond. Trogus Pompeius. l. 9. c. 6.IV.PAUSANIASMacedonum Rex, obiit Olympiad. 96. annô tertiô, dolô et insidiis Amyntae, tantum annô unicô regnô potitus. Post quem regnum seclere quaesitum Amyntas viginti quatuor annos ten vit.V.PAUSANIAScognatione regiae Macedonum stirpi an nexus: qui, occisô ab Illyriis Amyntâ, ope Thraciae regis Regnum ad se trahere adfectabat, Diod. Sic. l. 16.VI.PAUSANIASfil. Cleombroti Eurysthenidae, Dux Lacedaemoniorum celebris, virtutibus aeque ac vitiis insignis. Eius fortitudo in praelio ad Plataeas, quô Mardonius fusus, An. 275. Urb. Cond. egregie emicuit. Sed successu insolentior factus, inprimis cum et mari Persas superâsset, Byzantiô illis ereptô; maiora viribus agitare et remissis sine lytro captivis Xerxis amicitiâ et affinitate ambitâ, totius Graeciae imperio inhiare coepit. Quod cum soboluisset Ephoris, in templo Minervae, quo se receperat, neci est datus. Cornel. Nepos, in eius vita. Thucyd. Diod. Plutarch. etc. Eius fil. Plistoanax Plistarcho Regi successit. Vide ibi.VII.PAUSANIASfil. Pilstoanactis Eurysthenidae, Rex Lacedaemoniorum, cum Lysandro. Quibus contra Athenienses, Corinthiis et Argivis iunctos, missis, hic occisus est, An. 359. Urb. Cond. Ille vero indignationem civium veritus, Tegeaeam se contulit, ubi paulo post fatô functus est. Regni annô 14. Eum excepit Agesipolis I. filius, de quo supra.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.